

Liber Deuteronomii*
Caput 32: Versus 2
Concrescat.Doctrinam legis pluviae et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Haec enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiae:Quomodo descendit imber, et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit[Isa. 55.].